- SOLYMA
- I.SOLYMAsingularis, et pluralis numeri, et Solymae, urbs clarissima Iudaeae, quae et Hierosolyma. Iuvenal. St. 6. v. 544.Interpres legum Solymarum. ——Item Solyma, urbs Lyciae mediterran. in colle, quae Solymus Straboni dicitur apud urbem Termessum; populi Solymi Plinio, l. 5. c. 27. qui eosdem facit cum Pisidis. Alii Solymos eosdem fuisse cum Lyciis asserunt, quorum tamen sententia cum Homero non satis convenit, qui Bellerophontem a Lyciorum rege missum ait ad subiugandos Solymos. Solymi Deos coluêre, post mortem, tres istos e viris principibus, Α῎ρσαλον καὶ Δρύον, καὶ Τροσώβιον, ut eos appellat Plutarch. l. de des. Orac. ubi eos ait vocatos Deos σκλκροὺς: unde Turnebus saevos vertit: sed σκιροὺς rescribendum esse satis constatex Euseb. l. 5. Praep. Euang. c. 5. ubi hunc locum adducit: sed tres Principes appellat Α῎ργαλον, Α῎ρυτον καὶ Τόσιβιν. Ac Τόσιβις quoque est apud Suidam. Sed apud Theodoret. l. 3. Graec Affect. cur. ubi idem Plutarchi locus adducitur, pro Τόσιβιν est Τάσιβιν; item pro Δρύον, vel Α῎ρυτον ibi, legas Α῎ρυον. Σκιροὶ autem dicti videntur, quia statuae eorum essent e σκίρῳ, h. e. marmore, vel, ut alii malunt, gypso. Ac nihil minus verisimile, quam σκληροὺς dixisse, quos interemptos tantopere dolerent, et pro benfactis divinis afficete honoribus vellent. Ita Voss. contra quem vide Bochart. de Phoen. col. l. 1. c. 6. ex quo sequentia delibavimus. Ciliciae, inquit, vicina est Pisidia, montana regio, quam occupabant Pisidae Solymorum soboles, Plin. l. 5. c. 27. Insident verticem Pisidae, quonduam Solymi appellati. Steph. in Pisidia: Οἱ Πισίδαι, πρότερον Σόλυμοι. Solymos porro Phoenicum esse colonos sermo palam arguebat. Choerilus apud Ioseph. l. 1. contra Apion.Τῷ δ᾿ ὄπιθεν διέβαινε γένος θαυμαςτὸν ἰδέςθαι,Γλῶςςαν μὲν Φοίνιςςαν ἀπὸ ςτομάτων ἀφιέντες,Ω῎κεε δ᾿ εν Σολύμοις ὅρεσι, πλατέῃ ενὶ λίμνῃ.Nempe, Strabone teste l. 14. prope Phaselidem est λίμνη, ὑπέρκειται δ᾿ αὐτῆς τὰ Σόλυμα ὄρος. Ex horum vertice Neptuns apud Homer, Ulyssem ad Phaeaces navigantem prospectar Od. ε. v. 282.Τὸν δ᾿ ἐξ Αἰθιόπων ἀνιὼν κρείων Ε᾿νοσίχθωνΤηλόθεν εν Σολυμων ὀρέων εἶδεν.Et Il. ζ. v. 184. Lyciorum dux Bellerophon,----- Σολύμοισι μαχέςςατο κυδαλίμοισι,Καρτίςτην δὴ την´ γε μάχην φάτο δύμεναι ἀνδρῶν.Rursum v. 204. Bellerophontis filium Isandrum, aut Pisandrum, ut legit Strabo,Μαρνάμενον Σολύμοισι κατέκτανε.Unde Solymos colligere est Lyciis fuisse vicions. At Iosephus, quem haec latebant, cum in Choerilo legerer, Phoenicii sermonis homines in Solymis montibus prope lacum habitâsse, putavit de Iudaeis agi, et Asphaltite lacu, a quo non procul absunt Solymi montes, i. e. Hierosolymorum, ut quidem interpretatur. His simile quid in Tacito Histor. l. 5. c. 2. Clara alii Iudaeorum initia; Solymos carminibus Homeri celebratam gentem, conditae urbt Hierosolyman nomen e suo fecisse. Et in Stephano: Ι῾εροϚόλυμα ἡ μητρόπολις τῆς Ι᾿ουδαίας, ἡ Σόλυμα εναλεῖτο ἀπὸ τȏυ Σολύμων ὄρων. Et in Iosepho rursus Iud. Ant. l. 7. c. 3. postquam urbem Ierosolymam Solymia nominari dixit; Φασί τινες ὅτι καὶ Ο῞μηρος ταῦτα ὠνόμαϚεν Σόλυμα. Atque id secutus Tzetzes Chil. 7. Hist. 149.----- Σολύμους λέγει δὲ τυγχάνειν τοὺς ἑβραίους,Ο῝υς Ο῞μηρος καὶ λέοντι ὡς ἀναιδεῖς εἰκάζει.Iam tandem ipsum Solymorum nomen unde dicatur, docere est operae ptetium. selem Hebraeis umbram ac tenebras notat. Eiusdem est originis Salmon montis nomen, Psalm. 68. v. 15. cuius verticem arborum densitas opacabat, ut constat ex Iudic. c. 9. v. 48. Neque alia fuit ratio nominis Solymorum; quippe id nomen complectitur Pisidiae montana, de quibus Strabo l. 12. Κύκλῳ δ᾿ ὑπέρκεινται δρυμοὶ ποικίλης ὕλης. Bochart. Nic. Lloyd. Vide et Solymi.II.SOLYMAvicus in tractu Manasse, Gaulonitidem secans.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.